ESTOTILANDIA

ESTOTILANDIA
ESTOTILANDIA
regio perampla Americae Septentr. versus terras Arcticas, et fretum Hudsonium, ad Bor. nov. Franciae. Aliter Terra Laboratoris, seu nova Britannia Anglis. Primum a piscatoribus Frislandicis tempestate huc, et in vicinas tetras eiectis, detecta, duobus pene saeculis ante Lusitanorum, et Castellanorum navigationes, et postmodum circa A. C. 1390. auspiciis Zichini, Frislandiae Regis, a Nicolas, et Antonio Zenis, fratribus. patriciis Venetis perlustrata est: Deinde vero a Ioh. Scoluo, Polono, qui Anno millesimo quadringentesimo septuagesimo sexto, 86. Annis a prima eius lustratione navigans ultra Norvegiam, Groen landiam Frislandiamque, Boreale fretum ingressus sub ipso Arctico Circulo ad hanc Estotilandi terram delatus est. Mari mersus, ut et Michael Corterealis. Tota regio montibus aspera, et silvis horrida, ingenti omnis generis ferarum multitudine abundat. Fama est Gryphos istis quoque in montibus reperiri. Ioh. Matal. Metell. Tantum detecta versus oram littoralem. Baudr. Solum ferax, auri inprimis, incolae ingeniosi, Du Val. Geogr. Davity descr. Amer. p. 48.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Estotilandia — o Estotiland o Stotiland, nombre dado a una supuesta región insular que aparece en el llamado Mapa de Zeno, allí se le ubica en el noroeste del Océano Atlántico aproximadamente en las zonas que concretamente corresponden a la Península del… …   Wikipedia Español

  • Península del Labrador — Saltar a navegación, búsqueda Situación de la península del Labrador en Canadá. La península del Labrador es una gran península del este del Canadá. Está rodeada por la Bahía de Hudson al oeste, el estrecho de Hudson al norte, el mar del Labra …   Wikipedia Español

  • BRITANNIA Nova — pars Americae Septentionalis inter novam Franciam et Fretum Hudsonium, sic dicta ab Anglis, qui eas oras tantum perlustrârunt. Aliis Terra Laboraderts, seu Estotilandia. Vide ibi …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CORTEREALIS Ora — vide Estotilandia et nova Britannia …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NOVA Britannia — vulgo nouvelle Bretagne, pars Americae septentrionalis, quae aliter Estotilandia dicitur, seu Terra Laboratoris, inter fretum Hudsonium ad Boream, et novam Franciam ad Austrum; tantum lustrata versus oram littoralem. Sed nullae sunt in ea… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TERRAE Arcticae seu Arcticae regiones — les Terres Arctiques, sunt regiones orbis magis versus Boream et Polum Arcticum extensae, uti Spitzberga seu regio montium acutorum, Spitzberg, Gronelandia seu terra Viridis, le Groneland, nova Dania, le nouveau Dannemarck, Estotilandia, l… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”